monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 146, 7
Aedificans Ierusalem Dominus, et dispersiones Israel congregans. Per hunc et duos versus alios qui sequuntur ex mirabilibus factisque gloriosis Dominus iure laudatur. Nam cum dicit: Aedificans Ierusalem Dominus, et dispersiones Israel congregans. Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Qui numerat multitudinem stellarum, et omnes nomine suo vocat, de factis utique suis mirabilis approbatur. Ostenditur autem in primo versu discrepantia Dominum non amare, quando eum constat dispersa colligere. Nam quemadmodum in nobis patiatur alios esse actus, aliam cantilenam, qui totius mundi populos in sanctam colligit unitatem? Sic enim de vivis lapidibus aedificat Dominus civitatem Ierusalem, quando dispersiones Israel congregat, quae in toto mundo habitare noscuntur, sicut in Evangelio dictum est: Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabit electos a quatuor angulis terrae .