monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 146, 6
Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro iucunda sit laudatio. Omnis opera humana mercedem sibi postulat debere retribui, ut quod laboriose peragimus, spe propositi muneris consolemur. In laudationibus vero Domini actus ipse habet praemium suum, quando ipsa erit retributio quae nunc est exercitatio. Nam cum bonum sit Dominum praedicare, inde unusquisque noscitur promissa dona recipere. Recipit plane, quando in illa angelica societate singulare fit munus sanctorum perpetuum Domini subire praeconium. Laudemus ergo devotione qua possumus, et hic illa beata dona meditemur. Quid enim felicius quam modo exercere, quod te speras in futura beatitudine posse peragere? Psalmus autem est, ut a maioribus traditur, organum musicum, sicut cithara, pandurium, aliaque quae vocibus nostris dulcissima modulatione respondent; quod saepe diximus ad actus nostros probatissimos pertinere. Quapropter laudationem Domini et psalterium in unam praecipit venire concordiam, ut sicut lingua Divinitatis praeconia dicimus, ita eum bonorum actuum operatione laudemus. Sequitur, Deo nostro iucunda sit laudatio. Divinitati quippe est iucunda laudatio, quando actus nostri a sanctorum verborum qualitate non discrepant. Nam quale est ut psalmus castitatem dicat, et cantor ab obscenitate se non subtrahat? Si humilitatem praedicet, et narrator eius superbiae flatibus intumescat? Quapropter non potest a Domino bene percipi, quod contraria inter se noscitur adversitate luctari. Tunc est enim Domino iucunda laudatio, quando in unam societatem vox et vita convenerint.