monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 146, 2
Verba tituli sui subsequens textus exponit, ut peregrina locutione non egeat, quem declaratio proprii sermonis explanat; lege enim initium psalmi, et exposuisti titulum. Alleluia siquidem significat Laudate Dominum; quod sibi utrumque sic consona voce respondet, ut titulum initium putes esse psalmi; initium vero psalmi titulum rationabiliter arbitreris. Quapropter confidenter atque hilares ingrediamur hunc psalmum, cuius notitiam salutarem in ipsis quoque foribus absolute cognoscimus.