monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 145, 14
Regnabit Dominus in aeternum, Deus tuus, Sion, in saeculum saeculi. Hoc ex magnificentia Domini probatur intelligi. Quid enim magnificentius quam regnare Dominum Sion in saeculum saeculi, cuius regni non erit finis? Regnabit futurum tempus videtur ostendere, quando iam in ipso corda nostra firmissima stabilitate consistunt. Modo enim in membris suis plenissime regnare non dicitur Christus, quia corda eorum interdum inanibus cogitationibus occupantur. Sed cum hoc mortale corpus induerit immortalitatem, et noxias istas cogitationes cum mundi istius amissione reliquerit, tunc perfecte in sanctis regnaturus est Christus, quando (sicut scriptum est) Erit Deus omnia in omnibus . Cuius autem sit iste Dominus evidenter exponitur: Deus tuus, Sion. Sion Ecclesiam catholicam significare saepe iam dictum est, propter speculationem quam exhibet populo Christiano. Ipse enim et cum ea, et in eadem regnabit, qui est benedictus in saecula saeculorum.