monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 145, 13
Pupillum et viduam suscipiet, et viam peccatorum exterminabit. Pupillus et vidua sunt, qui Dominum pura mente respiciunt, humanis solatiis destituti; hos recipit Christus suo munimine vindicandos. Sed cum istos pro sua pietate receperit, diabolum, qui est via peccatorum, exterminabit, id est a termino regni sui reddet alienum, quod unicuique impiorum in illa sancta iudicatione venturum est. Sic istis decem sententiis praeconialibus, in quo Domino debeat spes esse fidelium, abundanter ostensum est. Et ne forsitan putes esse contrarium, quod in superiori psalmo diximus novem loca dominicae laudis disposita: nunc autem in praeconiis eius denarium calculum memoravimus esse decursum. Scias aliud esse argumentorum sedes, aliud definitionum regulas; ibi enim singula quaeque generali distinctione sunt posita, hic autem sub una specie definitionis variis sententiis quid sit Dominus intimatur; et, siut fieri solet, de uno loco argumentorum duae definitiones pluresve collectae sunt.