monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 145, 11
Qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Qui custodit veritatem in saeculum, facit iudicium iniuriam patientibus, dat escam esurientibus. Dominus erigit elisos. Diximus in psalmo centesimo quadragesimo quarto posita esse loca ex quibus laus dominica formaretur, nunc eadem commemoranda locis aptissimis aestimamus. Ait enim: Qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt; quod ab operibus eius laudem prodiisse non dubium est. Quid enim gloriosius, quidve potest esse magnificentius, quam coelum et terram fecisse, et omnia quae in eis sunt? Illud praeterea quod dicit, facit iudicium iniuriam patientibus, dat escam esurientibus, ad iustitiam eius manifestum est pertinere, quando aequitatem suam hominibus , prout vult, iudicii sui dono concedit. Secunda autem est ista species definitionis quae Graece dicitur ennoematice, Latine notio nuncupatur. Non enim dicit substantialiter quid sit Deus, sed quid agat, vel quid egerit. Actus enim eius ex parte aliqua, quantum tamen ipse concedit, potest notitia nostra comprehendere, substantiam vero ipsius non praevalet indagare. Dicit enim primum: Qui fecit coelum et terram. Ipse est in quo spem suam debeant ponere Christiani. Sed licet coeli et terrae appellatione cuncta concluserit, addidit tamen, Et omnia quae in eis sunt: ne quem alium putares vel minutissimarum rerum existere Creatorem. Sequitur, qui custodit veritatem in saeculum. Ipse est scilicet Dominus Christus qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita . Necesse est enim ut ille loquatur veritatem in saeculo, qui coelestis veritas approbatur. De hominibus autem qui sub peccato sunt, dictum est: Omnis homo mendax . Adiecit, facit iudicium iniuriam patientibus. Christus est verus iudex et gubernator aeternus, qui afflictos propter nomen suum vindicat, et miseretur innoxiis. Ipsi quippe sunt qui iniuriam, id est iniustitiam patiuntur, quando veritatem praedicantes, poenis vehementibus affliguntur. Intulit, Dat escam esurientibus. Ipse enim dat escam esurientibus, qui Creator est mundi. Sed oportet nos escas spirituales expetere, ne sicut Iudaei saturitatem solum ventris delectemur accipere. Dicit enim Amos propheta: Ecce introduco famem super terram; non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi verbum Dei (Amos VIII, 11). Subiecit, Dominus erigit elisos. Nec hoc quoque dubium est, quia elisos erigat: nam cum diabolus elidat, Dominus sublevat. In ipso ergo ponenda est spes, qui non elidere, sed erigere consuevit.