monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 145, 10
Beatus cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius. Explosis noxiis cogitationibus, quibus humanum genus tanquam gravissimis morbis inficitur, propheta ad secundum venit ingressum, in quo tanquam salutare poculum humanis mentibus porrigit ebibendum. Non enim tantum prohibuit inutiles praesumptiones, sed etiam quae fuerant appetenda praemonuit. Dicit enim de ipsa cogitatione fieri beatum, qui sperat in Dominum. Iacob vero patriarcham ideo saepe diximus poni, quoniam post illam angeli luctam primus ipse appellatus est Israel, id est vir videns Deum. Quod vocabulum ad omnes electos competenter aptatur. Adiutor enim ideo positum est, ut nos ad bonos nisus nominis ipsius intelligentia concitaret. Illis enim adiutor est, qui ipso donante virtutum gradus ascendere bonis intentionibus enituntur. Sequitur, spes eius in Domino Deo ipsius, Ad superiorem sententiam pertinet ista prosecutio: quia Beatus est cuius spes esse cognoscitur in Domino Deo suo. Dicendo enim, spes, patientiam praesentium significat, et desideria futurorum. Nam quodlibet istud in hoc mundo Christianus patiatur, aeternae beatitudinis cogitatione reficitur. Sed quoniam esse poterat et cultoribus daemonum spes in deo suo, singulis variisque commatibus per unam speciem definitionis usque ad finem psalmi Dominum Christum designat, in quo debeat spes esse fidelium.