monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 145, 8
Nolite confidere in principibus, neque in filiis hominum in quibus non est salus. Coelestis medicus humana pectora prius mundat pestiferis curis, ut salutaria remedia competenter infundat. Dicit enim, nec in daemonibus, nec in hominibus esse praesumendum, qui salutem dare non possunt, quam iure proprio minime possidere noscuntur. Principes hic, spirituales nequitias debemus advertere, de quibus dicit Apostolus: Quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates tenebrarum harum . Filios hominum significat sine dubitatione mortales, qui salutem dare non possunt, quia debita morte succumbunt. Solus est enim Filius hominis, id est sanctae Virginis, qui tribuat salutem, quoniam ipsum constat humani generis existere Salvatorem.