monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 145, 7
Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quandiu ero . Intueamur quid sibi velit ista repetitio. Prius imperat animae suae laudare Dominum, nunc acquiescens duplici se promittit ordine laudaturum. Laudare in vita est, in illa aeternitate Domino confiteri, quae verius vita dicitur, quoniam nulla curarum pressura conteritur. Ideo enim laudabo dixit, ut futurum tempus ostenderet, quando angelis iustisque hominibus sors ista communis est. De ista vero praesenti vita psallam dicitur, quod ad bonas operas (sicut saepe diximus) manifestum est pertinere. Sic ergo accipiendum est, ut illic perpetue, hic psallatur assidue. Nam et ipsum quandiu ero istud saeculum significat, quia futurum erat, quando hic esse non poterat.