monumenta.ch > Hieronymus > csg51.215 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 145, 2
Ecce iterum auribus nostris insonat coelestis auctoritas, pulsatque Alleluia ianuas cordis, ne vacuis atque inanibus cogitationibus occupemur: quoniam otiosum tempus habere non decet militem Christi. Habet enim et lingua fructus suos; uberrima siquidem messis inde colligitur, si in laudes Domini pura mente moveatur. Spirituale membrum est, cum famulatur auctori; ipsam quoque animam commendat, dum veritatem loquitur. Quapropter compleamus aerem dulcissimis sonis; nam musica ista salutaris non solum mortalium permulcet auditum, sed etiam intellectum delectat angelicum.