monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 144, 29
Audivimus in uno psalmo breviter complexa, quae in Scripturis sanctis late diffusa sunt. Ubi enim non legitur aut opera ipsius, aut potentia, aut magnificentia, aut sanctitas, aut mirabilia, aut virtus terribiliorum, aut magnitudo, aut abundantia, aut iustitia; ut merito dici possit supernum horreum, ubi talis entheca rerum probatur esse coelestium. Solent enim omnia simul non poni; laus autem Domini (ut opinamur) sine aliquo istorum non potest inveniri. Sed cum hic formulam dominicae laudis diligenter expresserit, significavit utique et sequentes psalmos ad eius sine dubio praeconia pertinere, quibus talis regula complexioque praemissa est. Nec putes fortuitum, quod septem psalmis laudes Domini continentur; hoc est forsitan quod in centesimo decimo octavo psalmo dictum est: Septies in die laudem dixi tibi . Ipsa forsitan septem candelabra sunt, sicut Apocalypsis refert, quae ante Dominum lucent . Ipsae septem Ecclesiae ad quas liber Domini iussus est destinari. Ipse denique Spiritus septiformis, qui ipsas laudes coelesti largitate concessit . Quapropter exsultemus copiose dedisse nobis Dominum, quod eius auribus offeramus, tantum pura conscientia praebeatur. Nam quis dubitet grate suscipi, quod ipse sibi praecipit immolari? O pietas immensa Creatoris! et laudari se iubet, et ne nostris delinquamus eloquiis, quemadmodum praedicetur , ostendit. Non quod ille talibus indiguit, sed quia nobis hoc utile fuisse prospexit. Totum dixit, totum monuit, ne velimus errare. Ad postremum et ipsam naturam humanitatis, ne fragilis periret, assumpsit. Sed consideremus, si qui tam ingentia dona suscipimus, peccare tantae gratiae debeamus.