monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 144, 27
TAU. Laudem Domini loquetur os meum; et benedicat omnis caro nomen sanctum eius in saeculum et in saeculum saeculi. Expositis omnibus locis quae laudem Domini generare ac producere censue runt, nunc eius repetit brevissimam conclusionem; ut quod nullis libris, nullis valet humanis viribus explicari, mirabili compendio probetur esse conclusum. Laudem Domini os suum, id est cordis arcanum promittit effari, unde se propheta noverat libenter audiri. Commonet etiam humanam carnem universam Dominum benedicere Salvatorem; quod dictum constat per figuram synecdoche, id est a parte totum. Per carnem enim significat homines, sicut idem homines significat, quando solas animas dicit, ut est illud Exodi: Omnes autem animae quae intraverunt in Aegyptum, animae septuaginta quinque . Ipsa enim caro est quae potest Dominum digna laude benedicere. Si quam vero partem supra ista quae diximus, sive in futuris, sive in praeteritis psalmis diligens perscrutator invenerit, quae ad laudes Domini debeat applicari, ad supradictorum aliquem modum (ut tamen nos opinamur) non dubitet pertinere; nec accuset a nobis ad liquidum minime comprehensum, quod profitemur immensum. Hoc Aristoteles acer ingenio (ut arbitror) aemulatus, argumentorum saecularium loca mirabili subtilitate collegit; ut sicut universus sermo litteris, ita et illa complexione omnis humanitas prolata sententia clauderetur. Hinc dialectici disputationes suas compendiosis collectionibus arctaverunt; hinc oratores velut quaedam flumina cucurrerunt, hinc poetae decoris floribus ambiuntur; hinc satyrici, hinc historici, hinc comici tragicique ditati sunt, ut pene ab humana lingua videatur exceptum, quod ab hac fuerit complexione divisum. Huic rei Topica nomen imposuit. Topica vero sunt argumentorum sedes, ex quibus ad faciendam fidem velut elementis quibusdam conficitur intentio disserentis. Quod legere atque tractare religio nulla condemnat, quoniam innoxie requiritur, quidquid sacris litteris non probatur adversum.