monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 144, 25
RES. Voluntatem timentium se faciet, et orationes eorum exaudiet. et salvos faciet eos. Et haec quoque probantur ad iustitiam Domini pertinere. Proximus dicitur propitius, iratus vero longinquus. Nam praesentia eius semper et ubique est, sicut et in superiori psalmo dictum est. Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades , etc. Sed quoniam et illi invocant, qui sua cupiunt desideria vana compleri, additum est, in veritate, quod omnes superfluitates excluderet: quia solus veraciter invocat, quisquis ab eo petit, quae ipse magis postulanda constituit. Revera enim hunc exaudit, cui probantur profutura concedi. Nam quale est nimietatem precum exigere, quod importunum petitorem poeniteat accepisse? sicut filiis Israel contigit, quando regem sibi dari more gentium postularunt .