monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 144, 23
SADE. Iustus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Manifestata est pars illa iustitiae, quando ipsum quoque nomen cognoscimus esse memoratum. Viae Domini sunt dispositiones atque voluntates, quas, si vere intelligimus, semper iustas esse sentimus. Nam cum nos verberat, aequitatem facit, quia peccatis digna restituit; et ideo dum nobis petimus parci, prius eius iustitiam confiteamur, et sic ab ipso exspectemus munere pietatis. Sanctus, et pium significat, et patientem, et bonorum omnium largitorem: quoniam quidquid ab illo efficitur, virtutum laude completur. Viae pertinent ad dispositiones. operatio ad effectum; sed hoc pro nostra imbecillitate dividitur. Caeterum apud illum, hoc est velle quod facere, hoc disponere quod iubere.