monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 144, 22
PHE. Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Ecce nonus locus intratur, qui dicitur a iustitia. Hic in his duobus et alio versu qui sequitur latius explanatur; ut qui Dominum misericordem audiunt, iustum quoque iudicem contremiscant. Iustitiae enim ipsius est, ut qui in ipso sperare non desinunt, ab ipso satietatis munera consequantur. Sed ista esca uniuscuiusque rei continentia debet intelligi. Alia enim corporaliter, alia spiritualiter expetunt gubernari; sed his omnibus una esca est largitas dispensata Creatoris. Et ne crederes semper dandum esse quod petitur, adiecit, in tempore opportuno. Multi enim petunt, sed feliciter differuntur. Quapropter unum hoc assidue deprecemur, ut illa nobis Dominus propitius tribuat, quae expedire cognoscit. Nos enim (sicut dicit Apostolus) quid oremus, sicut oportet, nescimus . Cognoscimus etiam in potestate ipsius omnia constituta, quando ipso manum aperiente, omne animal benedictione completur. Sed melius, ut hoc animal rationabilem creaturam debeamus accipere, quam revera constat posse benedici.