monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 144, 20
SAMECH. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. Octavus locus aperitur, qui dicitur ab abundantia. Ipsa est: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, quam superius in antefata secunda parte memoravit. Fidelis ergo dicitur, quoniam sui adventus promissa complevit; et non in paucis, sed in omnibus verbis suis. Quod revera ipsi soli convenit qui dixit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt . Qui sicut verax in promissionibus, ita et sanctus in omni sua operatione dignoscitur. Hoc quoque ad abundantiam Domini non est dubium pertinere, quando elevantur ruentes, absolvuntur rei, eriguntur elisi. Tunc enim recordatio suavitatis ipsius habetur, cum factorum talium virtus aspicitur, et eructatur in laudibus eius, qui dignatus est de potestate diaboli eripere peccatorem. Et vide quoniam et hic duae res Domino deputantur; ipse enim allevat ruentes, qui adhuc minime corruerunt; ipse erigit elisos, qui iam ruinam sustinuisse noscuntur. Merito, quoniam ne cadamus ipso custode defendimur; ut vero prostrati surgere valeamus, virtute ipsius nihilominus sublevamur. Haec enim et talia per abundantiam suavitatis ipsius fieri posse non dubium est.