monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 144, 19
MEM. Regnum tuum, Domine, regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omni generatione et progenie. Venit ad septimum locum, qui trahitur a magnitudine. Nam si magnum est ad tempus imperare, quanto magnificentius dominationis terminum non habere? Primum enim signum Domini de perpetuitate laudavit, postea de ipsius dominationis effectu. Sunt enim regna humana, sed non aeterna; sunt et aliorum comparatione fortia, sed non diutius dominantia; et ideo perpetuitas ista commemoratur, ne regnum tale putares, quale in mundo forsitan esse cognoscis.