monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 144, 16
IOD. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. Quartus locus a sanctitate narratur. Ipsa est enim sanctitas quam superius dixit, ut ei sancti sui debeant confiteri, id est boni angeli, dominationes, potestates, et principatus, vel iusti homines, et quidquid beatum esse cognoscitur. Sed quia omnes creaturae non sunt in intellectuali dignitate sublimes, ut iumenta, saxa, ligna, terra, vel his similia, quomodo illum poterit omnis creatura praedicare? Confitetur plane in hoc quod est, dum suum glorificare facit auctorem, qui omnia admirabili dispositione perfecit; ut aut per se ipsae creaturae laudent, aut per rationales substantias opera Domini valde bona praedicentur.