monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 144, 15
TETH. Suavis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera eius. Tertius argumenti locus est a magnificentia. Quid enim magnificentius quam suavem esse universis, qui tamen eum devotis sensibus ipsius munere gustaverunt? Sicut Petrus apostolus dicit: Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus . Dulcis enim dici non potest, nisi eis qui bona ipsius spiritualiter imbiberunt. Quid iterum magnificentius quam miserationes supra omnes operas suas impendere, quae eo gloriantur auctore? Dicat aliquis: Cur ergo damnandi sunt peccatores, quos eius creaturam esse non dubium est? Sed respice quia miserationes conferendas dicit supra operas Domini. Ipsum enim coronat, quod in nobis occulto iudicio gratia praerogante largitur; illud damnat quod diabolo machinante construitur. Vis enim posita verborum solvit absolutissime quaestionem. Opera enim Domini semper eliguntur, nostra vel diaboli sine dubitatione damnantur.