monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 144, 13
HETH. Misericors et miserator Dominus. Tertia narratio quae superest, introitur: in qua loca illa argumentorum latius exsequitur, quae in secunda parte breviter intimavit; ea nunc singillatim mente sollicita perquiramus. Ab operibus Domini fecit initium, ut miserator dicatur. Nam quod misericors dicitur, naturae ipsius virtus est; quod miserator, fragilitati nostrae causa salutis est. Misericors est enim cum creat, quia nullis beneficiis provocatur ut praestet, sed clementiae suae dispositione universa facit ad existentiam pervenire. Miserator quoque est, cum res cadentes sua pietate reconstruit, quatenus qui per culpam corruunt, per gratiam subleventur. Quis enim actibus suis meretur munera Domini Salvatoris, dum absolute legatur: Omnes peccaverunt et egent gloria Dei ? Misericors autem et miserator figura paronomasia est, quae et denominatio dicitur.