monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 144, 12
ZAIN. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et iustitiam tuam exaltabunt. Venit ad secundam narrationem, ubi species dominicae laudis sacrato calculo praenotatur. Sed quamvis ista repetitio generationum infinitum tempus ostendere videatur, quia Domini opera semper constat esse laudanda: tamen generatio et generatio ad duos magis debent populos applicari: una ad Hebraeorum, quae per signum circumcisionis electa est; altera quae venit ex gentibus. Ipsae sunt enim quae Domini beneficia susceperunt. Et merito dicuntur praeconia ipsius canere, quae ad eius devotionis probantur munera pervenisse. Sed quoniam haec novem, id est opera, potentia, magnificentia, sanctitas, mirabilia, virtus terribiliorum, magnitudo, memoria, iustitia, in modum propositionis hic dicta sunt, ut eisdem lineis consequenter debeat laus dominica decantari; convenit ut ibi de ipsis evidentius dicere debeamus, ubi et auctoritas iudicavit latius exponenda: quae nos istis nominibus forsitan possumus appellare cataractas divini eloquii, fontes verborum coelestium, ubera beata praeconii, unde et humanum genus pia confessione reficitur, et angelis beatitudo sine fine praestatur. Quae argumenta in summa ita arbitror esse definienda: Ratio quae rei incomprehensibilis atque altissimae summatim et breviter in quantum valet, non quantum est, efficit mentionem. Hinc enim nihil extrinsecus, nihil verisimile, nihil proferri videtur ambiguum; sed omnia talia procedunt, qualia et veritas loquitur, et de veritate dicuntur. In magnum quoque sacramentum haec novem loca, unde laudes dominicae nascuntur arbitror apprehensa; ut Trinitatis honor tertio in se triplicato numero possit agnosci. Iste quoque numerus continetur et in codicibus sacris, quos sancta Domini legit et veneratur Ecclesia; id est in Octateucho , in Regum, in Prophetis, in Psalterio, in Salomone, in Agiographis, in Evangeliis, in Epistolis apostolorum, in Actibus apostolorum cum Apocalypsi. Sic numerus iste coelestium rerum commemoratione fecundus est.