monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 144, 8
GIMEL. Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est finis. Miranda complexio, vera praedicatio, sic laudare Dominum, ut quantum est magnus, non aestimes explicandum. Sensus enim totius creaturae deficit, et adhuc illa retractatio semper excrescit. Nam sicut nullo loco clauditur, ita nec eloquentia quamvis amplissima eius possunt praeconia terminari. Virtus inexplicabilis, pietas incomprehensibilis, sapientia ineffabilis, cuius vera definitio est, finem in sanctis laudibus non habere. Et nota quia dum dicitur: Magnitudinis eius finem non esse, nunquam te praecipit ab eius praedicatione cessare. Nam et taciti gratias agimus, cum nos probabili conversatione tractamus. Qui cum nullis possit laudibus comprehendi, singulis tamen sermonibus indicatur, cum dicitur: Magnus nimis; et iterum, Magnitudinis eius non est finis. Qui definitionis quintus est modus; hic Graece dicitur κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum, quando singulis vocabulis rem quam scire quaerimus, intimamus.