monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 144, 7
BETH. Per singulos dies benedicam te, et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi. Superius dixit: Exaltabo te, Deus. Et ne forsitan humana negligentia semel crederet esse faciendum, necessarie commonitum est, per singulos dies: ubi revera mutua sibi alternatione succedunt. Sed qui hic per istos singulos dies benedicit Dominum, ibi in illo aeterno uno die qui venturus est, cum beatis continua exsultatione laudabit. Ad reliqua vero verba huius versus quoniam sunt similia, superior expositio dicta sufficiat.