monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 144, 6
ALEPH. Exaltabo te, Deus meus Rex, et benedicam nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Beatus propheta Spiritu divino completus, erupit in vocem, non humana sapientia praesumens, sed superna contemplatione illuminatus. Neque enim locale aliquid aut speciale dicitur, sed unde mundi imbecillitates cunctae salventur. Exaltabo te, dictum est, notum te faciam praedicando quod es. Nam quemadmodum putetur aliqua laude Deus altior fieri, cum divina perfectio non possit augeri? Rex meus professio fidei est, quoniam ab ipso se dicebat regi, cui se noverat pura mente famulari. Benedicere nomen eius est in saeculum, hic illi per psalmodiae gratiam supplicare; quod qui dignus est facere, et in illa eum merebitur aeternitate laudare. Sic enim sequitur, Et in saeculum saeculi, ubi iam nullus est finis; sed quod feliciter incipitur, perpetua iucunditate servatur.