monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 144, 4
Laudatio Christi quae a beato propheta proposita est, alphabeti Hebraei ordine decurrens, tribus narrationibus explicatur. Prima est laudis eius infinita promissio, continens praedicti alphabeti litteras tres. Secunda dicit laudem Domini novem modis esse peragendam, habens litteras quatuor. Tertia parte quae in secunda de praeconio Christi breviter proposuit, paulo latius atque evidenter explanat, in fine commonens ab omni carne Dominum debere laudari; quae pars retinet litteras quatuordecim. Illud tamen prae omnibus debemus intendere: quia sic dictum est unde Dominus laudari possit, ut tamen partes ipsae inexplicabiles esse videantur. Verbi gratia, dicitur laudandus esse in operibus suis: sed quis eius possit opera, ut dignum est, explicare? Dicitur de potentia: sed quis eius potentiam enarrare praevaleat? Una ergo veritas est, sic per partes laudem dici Domino, ut tamen non credas eam sufficienter posse compleri.