monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 144, 2
David Christum Dominum significare et nominis ipsius interpretatione docuimus, et per descensum carnis ex parente sic appellatum esse monstratum est. Sed dum hoc nobis constare videatur, illud magis diligenter arbitror perscrutandum, cur hic titulus singulariter contineat: Laudatio ipsi David, cum in omnibus psalmis eius gloria praedicetur. Sed hic ideo distinctior clariorque posita est, quia completis omnibus quibus humana ignorantia fuerat instruenda, nunc ad sola praecipitur Domini vacare praeconia, quae laudes quadam distinctione suisque virtutibus in his septem psalmis sequentibus mirabiliter explicantur. Quorum proprietas in suis conclusionibus (sicut factum est et in praecedentibus) aperitur. Nec vacat quod hic septenario numero laudes Domini concluduntur, quod poenitentium confessio tali calculo praenotatur, quod ipse Spiritus sanctus septenaria virtute praedicatus est: illud forsitan indicans sacramentum, quando Moysi Dominus praecepit ut in tabernaculo suo septem lucernas apponeret perpetuo lumine lucentes . Sed cum nihil in Scripturis divinis probetur otiosum, maxime Hebraei alphabeti ordinem et hic non incassum arbitror per versuum capita custoditum, quem in duobus generibus hominum in vigesimo quarto psalmo diximus accipiendum. Nam cum totis litteris explicatur, iustos designat, quibus nulla virtus per gratiam Domini deesse monstratur; cum vero non totis characteribus adnotatur, illos videtur ostendere qui in Ecclesia quidem sunt Domini, sed non adeo cunctis bonis operibus probantur esse perfecti. De hac enim mistura legitur: Oves et boves universas, insuper et pecora campi . Sic isti alphabeto littera tantum una subtrahitur, ut non illos summos indicare videatur. Nam et Dominus in Evangelio dixit homini, qui se probabili conversatione tractabat: Unum tibi deest: sed si vis esse perfectus, vende omnia tua, et sequere me . Sed cum omnes hoc non faciant, a perfecto aliquid minus habere noscuntur. Quaproter gratias agentes Domino iugiter supplicemus, qui tale nobis hic mysterium suae pietatis ostendit; ut et nos qui maxima sumus meritorum parte curati, similia postulare praesumamus, quatenus ad laudes eius aeternas indulgentiae ipsius munere pervenire mereamur. Sive magis quod postea reperi, imperfecti alphabetides indicant Ecclesiam, quae hic adhuc agitur, et necdum est iniquorum sequestratione purgata; plenarii vero futuram significant Ierusalem, ubi iam perfectorum coetus sanctorum electione complebitur. Quod etiam ipsi psalmi qui Hebraeis litteris praenotantur, si diligenter inspicias, indicare noscuntur.