monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 143, 24
Triumphalis quidem psalmus auditus est; sed videamus quo pertineat ista victoria quae specialiter ad similitudinem Ecclesiae constat esse perfecta. Nam licet per istum sanctum virum multa Dominus religionis suae sacramenta monstraverit, hoc tamen evidenter ad pugnas Ecclesiae declarandas, quas spiritualiter patitur, probatur effectum; ut pastorali petra superbus caderet, cum se virium suarum praesumptione iactaret. Quapropter exemplar istud totius fidei gravidum huiusmodi debemus accipere. Golias ad diabolum pertineat cum ministris, David ad universum respiciat populum Christianum, qui inimicum suum terribilem petrae noscitur soliditate superasse. Illud quoque magnopere contuendum est, quod post tot psalmorum longissimam seriem, hic mundanarum rerum quasi quidam terminus videtur appositus. Neque enim post hunc aliquid aut de Ecclesiae persecutionibus, aut de amaritudine saeculi, aut de passionibus martyrum, aut de tribulatione poenitentium, aut de lamentatione fidelium, aut de Antichristi abominanda elatione narratur; sed reliqui septem in magnum mysterium divinis praeconiis aptati, coelesti laetitia videntur esse plenissimi. Nunc ad laudes Domini repulsis nubibus peccatorum, serenis mentibus accedamus.