monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 143, 22
Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cuius est Dominus Deus eius. Hic versus duas quidem, sed diversas probatur continere sententias. Una est eorum qui sibi videntur felices, altera vero beatorum. Ait enim: Beatum dixerunt populum cui haec sunt; scilicet superiora quae dicta sunt. Sic iudicant qui veritatis discipuli non fuerunt, mundi divitias praeferunt, et coelestia regna contemnunt: beatitudinem putantes, aut oves fetosas aspicere, aut boves crassissimos possidere. Audite, male persuasi; audite, dementes, in sinistra poni quae putatis esse magnifica. Sic enim de sapientia legitur: In dextera eius anni vitae; in sinistra eius divitiae et gloria . Audiamus nunc quid dicatur de turba fidelium: Beatus populus cuius est Dominus Deus eius. Post illam irrisionem quae de sceleratis facta est, venit ad penetralia sapientiae, hoc est ad vocem ipsam sanctissimae veritatis. Definit enim veraciter qui sit beatus populus; scilicet, cuius est Dominus Deus eius. Dicendo, cuius est Dominus, sanctos viros significat, et probabili se conversatione tractantes. Illorum enim Dominus non dicitur, qui eius nequaquam praedicationibus acquiescunt. Ipsi enim Dominum habent Christum, qui et eius servi specialiter nuncupantur. Addidit quoque, Deus eius, id est quibus propitius esse dignatur. Saepe enim sic legimus a fidelibus dictum: Deus meus, et Dominus meus . Nam si nos servi eius integre dicimur, ille Dominus noster veraciter nuncupatur. Sic paucis verbis beati populi definitio plenissima veritate completa est.