monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 143, 21
Boves eorum crassi . Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Hic affluens facultas ostenditur, quorum boves non assiduo labore macri, sed deliciosa otiositate pinguissimi sunt: sed ipsi veritate tenues atque ieiuni esse monstrantur. Sequitur, Non est ruina maceriae. Adhuc felicitas describitur impiorum, quae tamen in rebus transitoriis esse convincitur. Maceries est paries ex sola compositione saxorum, qui aut vineas claudit, aut hortorum culta communit. Quapropter eorum commemoratur tanta prosperitas, ut nec ipsa ruant, quae in aliquam utilitatem videntur erecta. Subiicitur, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Hoc quoque vult ad saeculi istius felicia pertinere; ut quando se patres familias cupiunt reficere per quietem, non sit transitus per domos eorum, aut clamor oriatur turbidus in plateis: ne somnus eorum importuna loquacitate rumpatur, sed silentium sit cum volunt quiescere, occursus cum se amicos salutare praecipiunt. Quae figura dicitur climax quando dictio gradatim ad superiora conscendit.