monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 143, 20
Vers. 15. Oves eorum fetosae, abundantes in egressibus suis. Hoc magis ad litteram congruenter accipimus: quia propositum prophetae est tales ostendere, caduca tantum et temporalia possidere. Hi fetosum videntur habere peculium, dum ipsi fide steriles esse doceantur. Abundans quippe dictus est, ab unda quasi redundans. Ipsa quoque pecora, quae habere cernuntur, non dixit eos in ingressibus, sed in egressibus possidere, quia totum ab eis egreditur, quando ipsi quoque perituri esse monstrantur.