monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 143, 19
Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Promptuaria quae cellaria vulgus appellat, haereticorum corda significant, ubi diversarum rerum species epulaeque repositae sunt. Ista quantum copiose farcita sunt, tantum diversas eructationes pessimae exaltationis emittunt. Quos si auctoritate convincas, ad interpretationum nequitias transferuntur. Cum inde quoque fuerint (Domino iuvante) superati, ad sophistarum se versutias calumniasque convertunt, vagi, instabiles, quia radicem nequeunt habere veritatis. Sic merito asperis odoribus comparata sunt, quae simplicium corda fetido sermone decipiunt.