monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 143, 15
Qui das salutem regibus, qui liberas David servum tuum de gladio maligno. Reges, homines iustos significat et veraces, qui regunt, ut diximus, adiutorio Domini corpora sua. Istis ergo regibus Dominus dat salutem, cum eos a vitiis carnalibus liberos facit; de quibus in Sapientia dicitur: Dat regnum regibus . Liberas David, ad pugnam respicit Goliae; ut qui liberatus fuerat corporaliter, spiritualiter victor esset immanium quoque vitiorum. De gladio maligno, diaboli significat potestatem. Quia et Domini gladius legitur; sed illum benignum esse non dubium est, sicut dicit in Evangelio: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium . Quapropter malignus est gladius diaboli, quia dividit a bonis; benignus est autem gladius Domini, quoniam separat a malis.