monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 143, 14
Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decem chordarum psallam tibi. Venit ad ordinem secundum, in quo se post liberationem spiritualium nequitiarum et immanium populorum, per novum canticum propheta gratias agere Domino pollicetur: ubi est novi hominis institutio et legis veteris plenitudo. Novum vero canticum est de quo in alio psalmo dictum est: Cantate Domino canticum novum . Et ut ipsam ostenderet novitatem, subiecit, cantate Domino, omnis terra. Novum enim merito dicitur, quia dum non sit a Iudaeis receptus, quibus promissus fuerat ut veniret, transivit ad gentes. Novum est etiam, quod nos corpore et sanguine suo saginare dignatur. Novum quod per aquam regenerationis absolvit, et his similia, quae per adventum Domini nova institutione patuerunt. Sequitur, in psalterio decem chordarum psallam tibi. Psalterium decem chordarum est Decalogus, qui datus est tribubus Hebraeorum. Et ut ambo Testamenta unum habere manifestaret auctorem, in utrisque se Christo Domino psallere compromisit.