monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 143, 13
Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. De ipsis adhuc populis dicit a quibus se petiit debere liberari, ut quanto illi sunt crudeles et pessimi, tanto iste celerius audiatur. Os eorum vana loquitur, quoniam a divinis regulis discrepare praesumunt. Vanum est enim omne quod veritati contrarium est. Et quamvis dextera frequentissime ponatur in bonis, impiorum tamen sic iniquam dicit, ut potius sinistra esse videatur. Nam cum mundanas res praecipuas atque appetibiles putant, prospera aestimant quaecunque virtuti contraria sunt.