monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 143, 12
Emitte manum tuam de alto, eripe me et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum. Hic ad Patrem verba convertit. Manum dicit Dominum Salvatorem; ipse enim manus est Patris, per quem facta constant universa: quem venire deprecatur, ut liberari possit genus humanum. De alto, de potestatis excelso, ubi cum Patre regnat parilitate virtutis et unitate substantiae. Petit ergo se de multitudine aquarum propheta liberari, id est a populis undosis, et velut procella saevissima concitatis. Aquas enim populos significare notissimum est, sicut Isaias dicit: Propter hoc ecce Dominus inducet super vos aquam fluvii validam et multam, regem Assyriorum . Sed a quo populo se petiverit liberari subiecit dicens, de manu filiorum alienorum, id est de potestate eorum qui fidelibus parcere nesciunt, quoniam adverso patre nascuntur. Sed quamvis hoc historice de allophylis dicere videatur, tamen melius intelligitur de his qui diabolo patre generantur; de quibus in Evangelio dictum est: Vos a patre diabolo estis . Ipsi sunt enim filii alieni, qui ab Ecclesia matre catholicorum habentur extranei.