monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 143, 11
Corusca coruscationes tuas, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Ecce iam Christi dicitur bellum, et quemadmodum diabolica turba fuerit superata narratur. Sed quamvis coruscationibus et sagittis dicat esse pugnatum, petra tamen hoc fecit, qui est Dominus Christus. Venit a contrario in frontem diaboli, quoniam semper mandatis eius adversus est. Confracta est frons illa durissima, inverecunda, importuna, quae ante adventum Domini veritati resistebat invicta. Hoc revera Christi dicendum est bellum, quia illud David figurativum fuit praelium, imaginem portans istius veritatis impletae. Dicit enim: Corusca coruscationes tuas, et dissipabis eos. Quod argumentum dicitur a coniugatis. Coruscavit enim coruscationes suas, quando tenebrosis peccatoribus prophetarum praedicationibus lumen suae veritatis infudit. Dissipavit autem dispersit significat; ut qui ante fuerant idolorum culturis dediti, subinde ad Ecclesiae catholicae septa confugerent. Sequitur, emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Sagittas apostolos significat, qui veritate praedicationum tanquam iacula pennata hominum pectora transfoderunt, sanitatem mentium sacris vulneribus operantes. Eos autem, ad montes referendum est, quos in versu superiori memoravit.