monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 143, 10
Domine, inclina coelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt. Erupit in apertam prophetiam de Domino Christo: illam sententiam paulo latius aperiens, quam superius breviter dixit, id est quod innotuisti ei. Tunc utique aspectu innotuit homini, quando in humilitate sanctae incarnationis apparuit: quia cum in forma Dei maneret, essetque Deo Patri coaeternus atque aequalis, exinanivit seipsum, formam servi accipiens . Unde merito dicitur: Inclina coelos, et descende: quoniam ista fieri nisi inclinata divina potestate non poterant. Inclinatio enim coelorum fuit, quando ad hominem liberandum honor supernorum virtusque descendit. Montes hic superbos homines debemus accipere, et diabolica iniquitate praetumidos, quos Dominus tetigit, quando eis compunctionem piae conversionis attribuit. Fumigaverunt autem, dum crebris suspiriis continuisque gemitibus sua peccata ploraverunt. Crassus enim fumus ore vomitur, cum se in planctum vitalem mortalis corporis compago commoverit.