monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 143, 9
Homo vanitati similis factus est; dies eius sicut umbra praetereunt. Exponit definitive quod superius breviter dixit: Quid est homo? id est] vanitati similis factus, non plasmatus. Adam enim quando creatus est, verax, simplex, purus, immortalis fuit; sed postquam femina suggerente peccavit, factus est vanitati similis, quoniam et mutabilis et mortalis effectus est. Vanum enim illud dicimus, quod de sua substantia cadens, in auras tenues evanescit, ut fumus, ut umbra. Cuius rei ipse comparationem dedit, dicens: Dies eius sicut umbra praetereunt. Merito quando umbra videtur, videtur quidem, sed firmitatem non habet permanendi; nam discedente corpore per quod fit, ipsa quoque evanescit ac disperit. Talis ergo est post peccatum Adae hominum vita, nisi beneficio Domini fuerit confessione reparata.