monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 143, 8
Domine, quid est homo? quod innotuisti ei, aut filius hominis? quoniam reputas eum. Audiamus regem plus suis motibus imperantem; ut post tot insignia virtutum tanta gratia Domini protectus, non solum se fateatur exiguum, sed etiam humanum genus divinis beneficiis per se demonstret indignum. Annulat enim cum dicit: Quid est homo? quasi pulvis qui vento flante transfertur: quasi limus in terram liquidam resolutus, qui habere non potest firmitatem. Quapropter quid est homo? sub interrogatione et despectu pronuntiandum est. Huic infertur laudativa responsio, quod innotuisti ei. Quale est enim, ut ille coeli terraeque fabricator per assumpti corporis veritatem, usque ad hominum dignatus fuerit venire notitiam, et rectis fide innotuerit inaestimabile deitatis arcanum? Quae figura dicitur erotesis, id est opposita a contrario interrogatio. Simili modo interrogandum est: aut filius hominis? Idem respondeatur, quoniam reputas eum; utique in ovibus tuis, in numero praedestinatorum, in illa Ierusalem beata ubi semper iusti de Domini contemplatione gaudebunt.