monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 143, 7
Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi: subiiciens populos sub me. Nomina ista de beneficiis collatis sine dubitatione venerunt; ut quia multiplices causas in uno psalmo retexere prolixum fuit, brevitatis compendio proderentur. Quae figura dicitur hypozeuxis, quando diversa verba causis singulis apta redduntur. Misericordiam quippe cum ipso fecit Dominus, quando eum de fratribus suis ultimum per Samuelem prophetam ad regale culmen elegit. Refugium, quando contra tam immanissimum hostem consilium dedit, ut eum petra deiiceret cum quo non poterat armorum pondere dimicare. Susceptor fuit, quando eum fecit a Saule in generum suscipi, ut suo Domino iungeretur, qui prius fuerat servientium conditione subiectus. Liberator fuit, dum eum a periculo regiae indignationis eripuit. Protector, quando in spelunca latens in Saulem regem ius ultionis accepit. Unde singulis nominibus decenter expressum est, quod ei fuerat Domini largitate concessum. Et vide quid sequitur: et in ipso sperabo. Post tanta beneficia vir sanctus scivit a tali spe non esse cessandum; sed quanto plus ab eo acceperat, tanto magis amplius expetebat. Addidit, subiiciens populos sub me. Sive hoc de futuro dicit, quia populis imperaturus erat; sive magis populos sibi memorat esse subdendos, quos in spiritu videbat semini suo, id est, Christo Domino subiugandos, sicut in secundo psalmo ait: Postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam .