monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 143, 6
Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. Victor hostis saevissimi, et superator immanium vitiorum, post triumphum patratum, quando maxime insolens peccat humanitas, nulla se propriae praesumptionis elatione iactavit; sed Domini virtutibus totum applicans, laudes eius devota exsultatione concelebrat. Nam quae sit causa benedictionis adiecit: Qui docet manus meas ad praelium. Docuit manus eius ad praelium, quando sic opportune omnia fecit, ut desideratae victoriae consequeretur effectus. Non enim exercitio armorum aut aliqua praelusione constat imbutum; sed hosti suo subito apparuit egregius, qui etiam in domo patris sui pridem videbatur esse despectus. Sequitur, et digitos meos ad bellum. Sicut superius manus operationem, ita et hic digitos salutaria consilia possumus fortassis advertere, quae de corde nostro velut quidam radii prosiliunt, dum aliqua subtilitate causas necessarias obtinere contendunt. Est enim istud nomen multarum significationum, sed pro locorum diversitate accipiendum esse cognoscitur, ut est illud Isaiae: Qui appendit tribus digitis molem terrae (Isaiae XL, 12); quod ad sanctam Trinitatem nonnulli aestimant esse referendum. Et in Exodo: Hic digitus Dei est ; quem Spiritum sanctum Patres intelligere voluerunt. Item ibi: Accepit autem Moyses duas tabulas scriptas digito Dei ; et caetera quae in hunc modum reperies esse variata. Sive idem significat, digitos meos ad bellum, quod, manus meas ad praelium. Quae figura dicitur epimone. Latine repetitio crebra sententiae. Quod et nos quoque bene dicimus, cum hostis antiquus crucis signo destruitur, et petrae soliditate quassatur.