monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 143, 4
Post interfectionem Goliae quam mystica diximus operatione completam, in prima parte propheta Domino gratias agit, peracti belli discrimine se fuisse liberatum: deprecans ut cito Domini declaretur adventus, per quem diabolus victus est, et quasi spiritualis belli quod Golias figuraliter gessit, est secuta perfectio: tunc enim fideles sunt a magno discrimine liberati. Secunda in Novo et Veteri Testamento propheta Domini se psallere compromittit, liberatus a pessimis inimicis, qui beatitudinem suam in saeculi istius felicitate posuerunt; beatos autem illos tantum definiens quorum est Dominus Deus eorum.