monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 143, 2
Cum historia praesentis tituli primis prophetae temporibus, id est ante regnum eius fuerit peracta: tamen pro magnitudine sacramenti sui, locis emeritis vocatur ad medium; ut totum in psalmis mystice et dictum et positum esse cognosceres, quod expressius in conclusione dicemus. Illud tamen meminisse nos convenit, bellum istud Davidicum, ad designandum certamen Domini Christi fuisse praemissum; ut sicut iste Goliam saxei teli dimicatione prostravit, ita per petram, qui est Dominus Christus, fortitudo diabolica vinceretur. Unde et in hoc psalmo similitudines istae servatae sunt. Non enim hic sola victoria illa describitur quae Regum volumine continetur , aut pro ipsa tantum gratiae referuntur; sed multa sunt quae certamini conveniunt Domini Christi; quod suis locis congruenter exponemus. Quapropter sciamus hunc psalmum quartum esse eorum qui per actus David significant Domini futura mysteria; ut evangelici calculi honore sacrati, per totum mundum reverendi atque mirabiles redderentur.