monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 142, 21
Finita est quidem afflictio supplicantium, et felicium cursus ille lacrymarum. Sed diligentius perscrutandum est quid sibi velit poenitentium istorum septima deprecatio. Inchoavit enim a psalmo sexto, venit ad trigesimum primum, deinde ad trigesimum septimum, inde ad quinquagesimum, inde ad centesimum primum, deinde ad centesimum vigesimum nonum, ac postremum ad praesentem centesimum quadragesimum secundum. Forte ut, sicut in hac hebdomada peccamus, quam mundi istius temporis ductus excurrit, ita et in eodem numero remedialis poenitentiae munere salvaremur. Illud autem (sicut saepe monuimus) magnopere contuendum est, quia psalmi ipsi ab afflictionibus inchoant, et in gaudiis desinunt: ne quis de venia desperaret, quam in ipsis precibus positam esse cognosceret. Oratores sanctissimi, coelestes patroni, qui peccatorum nexibus implicatis salutis iter aperiunt. Sed cum isti singillatim delicta nostra nos deflere commoneant, et ad spem gaudiorum Domini promissione perducant, exstat tamen et illud Ninivitarum efficacissimum supplicationis exemplum, ubi cuncta aetas ingemuit, ubi sensit pecus omne ieiunium; et tantum valuit afflictio generalis, ut veritatem potuisset prophetici superare sermonis. Facti sunt enim de formidantibus securi, de tristibus laeti; et vitae sunt redditi, qui probabantur morte damnati. Quapropter desideremus poenitentiam humani generis salutare remedium, flentium consolationem, semen felicium gaudiorum, quae et singulis quibusque spem certissimam tribuit, et supernae gratiae donum supplicantibus in commune concedit.