monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 142, 19
Vers 14. Et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. Completa est illius laetitiae plenitudo mirabilis. In misericordia enim disperduntur inimici, quando compunctionis studio ab sceleratis cogitationibus abstrahuntur. Quod ad illos pertinere non dubium est, qui poenas debitas remedio supplicationis evadunt. Addidit, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. Hic iam tempore iudicii per iustitiam perdendos dicit esse diabolum et omnes impios qui in sua obstinatione moriuntur. Quos ideo dicit tribulasse animam suam, quia ipse in Dei servitio permanebat; et necesse est istos in iudicio perire, qui tales animos probantur assumere, ut innocentes viros ideo persequantur, quia Dei famulos esse cognoscunt. Ecce regula illa poenitentis impleta est, ut post afflictiones aerumnasque cruciabiles exsultatione conclusa sit.