monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 142, 18
Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua; educes de tribulatione animam meam. Hic gratia clementissimae Divinitatis ostenditur, quae nihil nostris meritis reddit, sed totum indulgentiae suae largitate concedit. Nam vivificandum se propheta non dicit ex propriis factis, sed ex nomine Domini Christi, cuius est revera nominis salvare fideliter postulantes. Sed cum gratia commendetur, et aequitatis ibidem mirabiliter momenta miscentur. Nam quamvis omnia gratis donet, iustitiae ipsius est supplicantes vivificare, quos spiritus immundos crudeliter cernit impetere. Sequitur, educes de tribulatione animam meam. Educuntur de tribulatione tanquam de carceribus animae sanctae, quando concessa venia de isto saeculo praecipiuntur exire. Hic enim affliguntur devoti, cruciantur iusti; sed defectus istius lucis sanctis terminus est laborum. Ideo enim clamat Apostolus: Cupio dissolvi et esse cum Christo .