monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 142, 17
Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam. Intueamur quid sibi velit quod dicit: Spiritus tuus bonus. Designatur enim per hoc nomen Deum esse Spiritum sanctum; scriptum est enim: Nemo bonus nisi solus Deus . Legitur et Pater bonus, ut est illud: Pater bone . Legitur etiam de Filio, ut est illud: Ego sum Pastor bonus . Sic per istam communionem nominum sanctae Trinitatis aequalitas semper virtusque declaratur. Spiritus autem bonus deducet nos in viam rectam, quando corpus nostrum suis regulis subdit, et fit illis institutionibus indevium, quod peccatorum fuerat pravitate distortum. Sed hoc humana non potest virtute compleri. Ipse enim hos recreando efficit rectos qui est, et creare dignatus. Sive terram rectam, illam significat futuri saeculi, ubi recti ambulabunt, et cum Domino magna semper exsultatione gaudebunt.