monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 142, 16
Doce me facere voluntatem tuam, quia tu es Deus meus. Nolebat prorsus errare qui tanti magistri cupiebat esse discipulus. Dicit enim: Doce me, tanquam ignarum, tanquam imperitum, tanquam nihil de sua virtute praesumentem. Quem sensum Apostolus ponit cum dicit: Si quis existimat se scire aliquid, necdum cognovit quemadmodum eum oporteat scire . Addidit, quia tu es Deus meus. Fida petitio, competens ratio, a clemente Domino ideo postulare beneficium, eo quod ipse sit Dominus supplicantis.