monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 142, 15
Eripe me de inimicis meis, Domine; ad te confugi. Hoc quamvis propheta secundum propositum titulum de inimicis carnalibus dicere videatur, tamen ad daemones inimicos debet referri, qui iugiter circumdant fideles, ut eis possint spem Divinitatis auferre; sicut Apostolus dicit: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, rectores tenebrarum harum . Dicit enim: ad te confugi, quod illi soli faciunt, qui eius iussionibus obsequuntur. Adam enim postquam inobediens fuit, Dominum refugit; et ideo hic contrario modo religiosae mentis declaratur indicium, quoniam post reatum peccati non fugisse Dominum, sed confugisse se dicit ad Dominum.