monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 142, 14
Vers. 9. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te, Domine, levavi animam meam. Cum a Deo petit notam sibi fieri vitae viam, ostendit quoniam haec via hominibus habetur incognita. Illius enim lucerna hoc iter ostendit, illius lumen semitas istas aperit qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum ; sicut et in trigesimo primo psalmo iam dictum est poenitenti: Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris . Quapropter merito rogat propheta ut ei Dominus viam salutis ostendat, et sic semper notam habeat, ne de eius corde aliquando discedat. Subiungitur quoque solemnis illa confessio: quoniam illud nos postulata mereri facit, si animam nostram non carnali gravamine inclinemus ad mundum, sed spirituali iuvamine levemus semper ad Dominum.